Liber Josue Ben Nun*

Praefatio: Incipit

Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461.Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi foenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc.ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue.Donavit Deus nomenquod est super omne nomenJesu Christo: hoc autem estJesus.Ideoin nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum.Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenioExod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Aegypto exisse videamur, opprobrium tamen Aegypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, irae, superbiae, invidiae, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Aegypti, et translatus in terram promissionis, coelestem haereditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.
(* Traductions européennes)